- BACTRI seu BACTRIANI Straboni
- BACTRI, seu BACTRIANI StraboniBactri Melae, l. 1. c. 2. Bactrianae regionis populi qui, teste Qu. Curtiô, seniô morbôve confectos canibus ad hoc nutritis devorandos obiciebant. Sponsas etiam eorum, quae in publicum maximô ornatu prodeunt, etiam servis et advenis impune commisceri tradit. Ab Alexandro M. subacti, vide Curt. legatos miserunt ad Antoninum Pium an. 142. Plin. l. 6. c. 23. Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi, horridis ingeniis, multumgue a Persarum lexu abhorrentibus: situ haud procul Scythatum bellicosissimô gente, et raptô vivere assueta: semperque in armis errant. Verba sunt Qu. Curtii l. 4. c. 6. Horum Rex suit Zoroaster. Vide in Bactriana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.